monumenta.ch > Ambrosius > 61
Ambrosius, De Nabuthae, § 60 <<<     >>> § 62

§ 61

1 Pulchre autem sanctus Dauid in psalmo septuagesimo quinto.
2 hymnum deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est aduersus nequitiae spiritalis Assyrium.
3 inanem ac uanum principem istius mundi, ita coepit: notus in Iudaea deus.
4 hoc est non in diuitibus, non in nobilibus et in potentibus, sed in anima confitente notus est deus.
5 et lstrahel magnum inquit nomen eius, non in principibus et consulibus, sed in eo qui deum uidet; ipse est enim Istrahel.
6 in quo profunda fides ad cognitionem dei potuit peruenire.